effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cùm nullam aliunde notitiam haberem quàm ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quàm illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quàm ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quàm illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quàm alia ulla arbitrabar: neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus et affectus in illo et pro illo sentiebam; ac denique dolorem et titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis, advertebam. Cur verò ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis verò ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a naturâ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem et cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia, quae de sensuum objectis judicabam, videbar a naturâ didicisse: priùs enim illa ita se habere mihi persuaseram, quàm rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.
Postea verò multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt; nam et interdum turres, quae rotundae visae fuerant è longinquo, quadratae apparebant è propinquo, et statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes, non magnae è terrâ spectanti videbantur; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam. Nec externorum duntaxat, sed etiam internorum; nam quid dolore intimius esse potest? Atqui audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in eâ parte corporis quâ carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, quòd nulla unquam, dum vigilo, me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquan-