Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

re verâ proprium hoc, & genuinum, germanumque omnium fuisse nomen atque genus, mox infrà quamplurimis, gravissimisque demonstrabo documentis : si primùm Joannis Bodini, hominis Galli, argumenta, quibus uni id Galliæ Celticæ, inter Garumnam Sequanamque amneis comprehensæ, satis speciosè adserit, cuncta refutavero.

CAPUT III .
Bodini argumenta, quibus CELTICÆ nomen uni Galliæ convenisse, item Gallos à Græcis, à Gallis verò Germanos ortos esse, probare voluit, cuncta refutantur. simulque aliorum falsæ de Germanorum origine opiniones convelluntur.

Hactenus, sub uno CELTICÆ vocabulo quinque antiquitus comprehensas fuisse ingenteis terras, Illyricum, Germaniam, Galliam, Hispaniam, insulasque Britannicas, ex antiquissimis deduxi scriptorum monumentis. Unam ab initio, ejusdemque originis incoluisse gentem, antequàm aliis etiam rationibus atque documentis demonstrem; refutanda primùm videtur transversa quorumdam, ac nimiùm falsa opinio, qui unam inter Pyrenæum ac Rhenum Galliam antiquis mortalibus CELTICAM vocitatam, unamque hanc terram CELTARUM primævam sustinuisse gentem, atque ab hac in duas proximas terras, hinc Germaniam, illinc Hispaniam primos cultores missos, cum ipsi arbitrati, tum aliis idem pluribus persuadere argumentis atque indiciis conati sunt. Omnium verò horum nugas atque deliramenta persequi, haud mei est instituti. ea tantùm indicasse, quæ speciem aliquam veri præ se ferant, hoc loco sufficiet. In his igitur vel princeps omnium Joannes Bodinus, homo Franco-gallus, indulgentiam magis, quàm judicio usus mihi videtur in methodo suâ historiarum, dum Germanos à Gallis, Gallos à Græcis originem duxisse, pluribus ostendere argumentis, vanis, fabulosis, atque falsis laboravit. Hanc ejus opinionem, quia jam plus nimio apud nonnullos ejus populareis evaluisse video, diligentiore paullo trutinâ examinandam existimo. Primùm ergo Gallos à Græcis fuisse ortos inde probare se posse confidit, quia innumera in Franco-gallorum nunc lingvâ vocabula sunt Græca; quæ primos Gallicæ gentis conditores ex Græciâ unà secum attulisse credidit. Quod equidem argumentum valdè ego arbitror esse vanum atque inane. quidpe si primi conditores Gallorum gentis fuêre Græci ; cur non vernaculam Galli retinuêre lingvam Græcam ? quemadmodùm in Asiæ juxtà ac Europæ regionibus, longè latéq; patentibus, item in Africæ maritimis locis factum esse scimus. item, quomodò lingva Græca in primis Gallis ita abolita, uti pauca solùm vocabula posteà superfuerint? item, unde nova illa lingva, à Græcâ prorsus diversa; quæ Gallica, & Celtica passim auctoribus adpellatur ? Ab aliis, dixeris, populis; qui aut ante Græcorum adventum in Galliâ fuêre, aut postmodò supervenerunt. At horum utrumque absurdissimum. etenim, si jam anteà alii heic fuerunt tantâ multitudine mortales, uti novorum posteà advenarum lingva prævalere nequiverit: certè nequidquàm Gallos, primos Galliæ cultores, à Græcis originem duxisse contendas; sed Græcos potiùs ad primos illos pervenisse adfirmandum. quod à Phocensibus, ac Rhodiis posteà factum scimus. Sin verò post Græcos alii supervenêre coloni, tantâ multitudine, uti lingva eorum evaluerit: hi profectò primi fuerunt Galli, non verò Græci illi. Verùm Græca vocabula quâ ratione, item per quos mortaleis, & quando [primùn] Galliæ fuerint invecta, facilè à Græcis juxtâ ac Latinis rerum scriptoribus discere poterat Bodinus. Nempe prædicti Phocenses, coloniâ in Galliam deductâ, opidoque ad mare internum Massiliâ condito, lingvam simul intulerunt; Romæ Tarquinio Prisco regnante : id est, circa annum mundi IIICIↃ CCCLIII. Unde Strabo, lib. IV, de Massiliensibus simul atque Gallis in hunc modum prodidit : Ἐξημερουμένων