Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ἀεὶ τῶν ὑπερκειμένων βαρβάρων, καὶ ἀντὶ τοῦ πολεμεῖν τετραμμένων ἤδη πρὸς πολιτείας καὶ γεωργίας διὰ τὴν τῶν Ῥωμαίων ἐπικράτειαν, οὐδ’ αὐτοῖς ἔτι τούτοις συμβαίνοι ἂν περὶ τὰ λεχθέντα τοσαύτη σπουδή. Δηλοῖ δὲ τὰ καθεστηκότα νυνί· πάντες γὰρ οἱ χαρίεντες πρὸς τὸ λέγειν τρέπονται καὶ φιλοσοφεῖν, ὥσθ’ ἡ πόλις μικρὸν μὲν πρότερον τοῖς βαρβάροις ἀνεῖτο παιδευτήριον, καὶ φιλέλληνας κατεσκεύαζε τοὺς Γαλάτας, ὥστε καὶ τὰ συμβόλαια ἑλληνιστὶ γράφειν· ἐν δὲ τῷ παρόντι καὶ τοὺς γνωριμωτάτους Ῥωμαίων πέπεικεν, ἀντὶ τῆς εἰς Ἀθήνας ἀποδημίας ἐκεῖσε φοιτᾶν, φιλομαθεῖς ὄντας. Ὁρῶντες δὲ τούτους οἱ Γαλάται καὶ ἅμα εἰρήνην ἄγοντες, τὴν σχολὴν ἄσμενοι πρὸς τοὺς τοιούτους διατίθενται βίους οὐ κατ’ ἄνδρα μόνον, ἀλλὰ καὶ δημοσίᾳ· σοφιστὰς γοῦν ὑποδέχονται τοὺς μὲν ἰδίᾳ, τοὺς δὲ (πόλεις) κοινῇ μισθούμεναι, καθάπερ καὶ ἰατρούς. Hoc est: Quum autem barbari, supra eos siti, subinde mansvesterent, & pro bello civilia jam studia agrorumque cultum amplecterentur, quia Romanorum imperio subjecti; ne harum quidem rerum studio postmodum apud Massilienseis tantum loci fuit. Idque præsens ejus urbis status indicat. nam qui paullo elegantiores ibi sunt homines, ii se ad dicendum philosophandumque, conferunt. Atque ideo urbs [ca] paullo antè quidem barbaris, loco ludi literarii, patefacta fuit, & Græcarum literarum studiosos reddidit Gallos; ut contractuum quoque formulas Græcè conscriberent nunc verò nobilissimis etiam Romanorum persvasit, ut studiorum causâ pro Atheniensi peregrinatione Massiliensem amplectantur. quos quum videant Galli, quia in pace vivitur; ipsi quoque lubentes otium huic vitæ instituto impendunt ; non modò privatim, sed & publicè*. nam præter sophistas, qui privatis sumptibus eò commeant, publicis etiam civitatum stipendis cum sophistae, tum medici illic aluntur. Atque huc faciunt Cæsaris quoq; verba, in commentario belli Gallici sexto ; ubi de druidibus Galliæ loquens, Magnum ibi, inquit, numerum versuum ediscere dicuntur. itaque nonnulli annos vicenos in disciplinâ permanent. neque [fas esse] existimant, ea literis mandare; quum in reliquis ferè rebus publicis, privatisque rationibus, Græcis literis utantur. Hinc etiam in castris Helvetiorum, ut idem Cæsar auctor est in comment. I, tabulæ repertæ sunt literis Græcis confectæ; in quibus nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent; & item separatim pueri, senes, mulieresque. Neque verò est, quòd ex quorumdam nimis immaturâ interpretatione intelligas, Græcis tantùm literis, id est, literarum figuris, sive characteribus usos fuisse Gallos: non autem ipsâ lingvâ, aut sermone Græco. παιδευτήριον Gallis aperuisse Massilienseis, tradit Strabo; in quo non Gallicâ, sed Græcâ lingvâ, Massiliensium professores philosophiam ac medicinam docuerunt, simul Romanorum, simul Gallorum juventutem. Quin jam anteà in eodem παιδευτηριω conscribere didicisse, ait idem auctor, Gallos συμβόλαια sua Ἐλληνιστὶ, id est, Græcè, Ἑλληνικῆ̋ γλώττῃ, Græcâ lingvâ; non verò Ἐλληνικοις γράμμασῐ, στοιχείοις, ἡ χαρακτῆρσι, Græcis literarum figuris, elementis, sive characteribus. Magna verò, ac mira profectò res fuerit, Gallos ob elementorum in scripturâ similitudinem φιλέλληνας fuisse redditos. At Straboni mens in dictis verbis quæ fuerit, liquidiùs patet, quàm uti pluribus illustrari egeat. Si cui tamen animus etiamnum agitur ambiguus, judiciumque aliquanto est tardius; Luciani, ecce, eâ de re disertissimis accipiat verbis testimonium. hic quidpe in eo, quem de Hercule Gallico conscripsit, sermone, postquàm peregrinam Herculis imaginem in Galliâ se conspexisse narravit: [Taila syw rele], inquit, [In Tord eisöpedrógãôv,og bau εκαπαίδευλος τα ημέτερα ,ως έδειξεν, μάζων,και δπορών, και αγανακλών. Κελτοςδέτις παρεσως,υπιχώρια,Εγώ σοι,έφη, ώξένε, λύσω ακριβώς Ελλάδα φωνω αφιες,φιλόσοφG ,oίμαι,τα is gecoñs tò aviypic]. Id est : Hæc ego quum, diutius adsistens, contemplatus essem, admirans, hæsitans, indignans : Gallus quidam, qui propiùs adstabat, nostratium literarum haud indoctus (id quod declaravit, quum Græcam lingvam exactè loqueretur; philosophus, opinor, ex eo generé, quod apud illos est) Ego tibi, inquit, ô hospes, picturæ istius ænigma explicabo. En, Lucianus ait, se reperisse in Galliâ hominem, [φιλόσοφον τα επιχώρια,εκ απαιδεύοντα 'exlwixaérerfãs the 'exráda Owulee Quév a]. id est: philosophum Gallum, ex druidum generé, Græcarum literarum non indoctum, Græcam lingvam absolutè & exactè loquentem. An verò heic quoq; libuerit ex vocabulo [o wron], sonum solummodò vocis Græcæ intelligere; quæ jam interpretatio multo etiam remotior erit, quàm illa de [goixeios], sive [ggápojece.Ci] an verò ipsam lingvam, sive sermonem Græcum ? In illum ne temere te projicias errorem ; palàm atque manifestò occurrit ipse Lucianus,