Jump to content

Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in principio sermonis, [τὸν Ἡρακλέα], inquiens, [οι Κελτοὶ Ὁγμιον ονομάζουσι, φωνή επιχώρίω]. id est ; Herculem Galli Ogmium adpellant, lingvâ patriâ. Distingvit itaque satis apertè inter [φωνῶν Ἑλληνικῶν], & [φωνῶν Κελτικῶν]. id est, inter sermonem Græcum, & sermonem Gallicum : quâ significatione vox ista [φωνή] apud alios quoque auctores haud raro in usu est. At ne fabulam de Hercule Gallico, ut pleraque in aliis sermonibus ac dialogis, narrare tibi Lucianum opineris; in dialogo, quem bis accusatum inscripsit, in Italiam se atque Galliam pervenisse testatur. De cetero, neque illud dictæ sententiæ repugnat, quod indocti isti rerumque omnium imperiti homines ex Cæsaris comment. V objiciunt; quia epistolam Cæsar ad Q. Ciceronem, in Nerviis hibernantem, atque tunc à Nerviis circumsessum, Græcis conscriptam literis misit; ne, interceptâ epistolâ, sua ab hostibus cognoscerentur consilia; ideò colligi hinc posse, Gallos non Græcâ usos lingva, sed Græcarum literarum figuris tantùm. Nervii quidpe, Germanicæ originis gens, extra Celticam (mediam universæ Galliæ Comatæ partem hoc nomine adpellat Cæsar) in extremis prope, versùs septemtriones, Belgicæ Galliæ finibus positi, barbaris etiam tunc,‫ ‬ac Germanicis omnino agebant moribus: de quibus Tacitus, in libro de Germaniâ, Literarum, inquit, secreta viri pariter ac feminæ ignorant. Quapropter facilè Cæsar consilia sua, dum Græcis conscriberet literis, id est, lingvâ Græcâ, celare eos potuit. Nec item obstat, quòd Cæsar, in comment. I, per interpreteis cum Divitiaco, Æduorum principe, colloquutus est; quum tamen Græcè optimè sciret Cæsar. nam hodiè etiam per omnem ferè Europam vel in quovis vico scitur Latina lingva : interim tamen principes reperiuntur haud rarò viri, gentiumque reges, qui loqui eamdem rudes, ac prorsus ignari. At tam communis, per reliquam Galliam, quum fuerit publicè privatimque lingvæ Græcæ usus; nihil mirum, si multa vocabula Græca in Gallicum transierint sermonem : quorum pauca quædam ad hoc usque tempus in eâdem regione manent. Bodinum verò hæc Græcorum vocabulorum in Galliâ origo latere minimè potuit; quando ipsemet Massiliensium in eodem libro allegat exemplum: modò rectè atque ingenuè, citra omnem adfectum & indulgentiam, de rei veritate judicare voluisset. Ipsorum Gallorum originem si ego non à Græcis demum, sed inde ab ipsius NOACHI usq; ævo, & urbis Babylonicæ ædificatione, mox infrà deduxero; majorem Francogallos mihi debituros gratiam, ob indicatam gentis veram antiquitatem, spero, quàm suo Bodino. Cetera ejus argumenta atque testimonia, quibus unam Galliam ab initio antiquissimis scriptoribus CELTICAM fuisse adpellatam, unosq; Gallos CELTAS, probare conatur, ex eâdem sunt officinâ, æquè vana, æquè irrita. Primum est hujusmodi: Celtarum adpellatio ab Homero ac Pindaro semper usurpatur pro equitibus: Galli autem equitatu omnium fuêre præstantissimi. Horum ego neutrum concedo. [Kéanta i no] equidem Homerus vocavit equum desultorium ; & eâdem significatione simpliciter [xéanta] Pindarus, Herodotus, & alii: Homerus etiam [meanti (av] dixit pro eo, quod est equo desultorio vehi, vel equum desultorium agere. at [xéantes] adpellari ipsos sessores, sive equiteis, apud nullum reperii auctorem antiquum. Quare divinatione lubricâ ac fallaci conjicere de hoc Bodinus potuit ; pro vero adseverare numquàm sanè debuit. magnum quidpe discrimen inter equum & equitem. nec vocalis H, quum sit naturâ longa, tam facilè in voce [xénnons] contrahi potuit, uti inde fieret [Kérons]. At Cæsar, in initio mox commentariorum de bello Gallico, non Græco vocabulo, sed ipsorum Gallorum lingvâ Celtas dictos fuisse testatur: cui adsentitur Pausanias, in Atticis; ut infrà videbimus. Primum igitur hoc Bodini jam apertè falsum. Alterum illud tali iterum firmat argumento : Quia, quum à veteribus Mauri laudentur, quòd equitatu longè præstarent; & Annibali de Romanis illustres victorias peperissent : præstantior tamen fuit Gallorum equitatus. Hoc iterum uno atq; altero, satis levi, confirmat exemplo, ex Hirtii ac Plutarchi monumentis deducto Hirtius, in libro de bello Africo, Accidit, inquit, res incredibilis, ut equites minùs xxx