Græcis jam tunc auditum, usurpatumque, quum de Gallici equitatus præstantiâ vixdum quidquam iis compertum effet. Vetustissimis autem temporibus præstantissimi equites Græcis habiti sunt Thessali : quorum inventum etiam crediderunt, pugnare ex equo. Aliud argumentum Bodinus subjicit hujusmodi : Cæsar, quum Gallos in tres ordines distribueret, druides, equites, & agricolas; equitibus tribuit disciplinam militarem. Hoc sanè quantùm equitatus Gallorum præstantiam probare possit, haud equidem video : ni fortè omnem Gallorum militiam in equitatu fuisse intelligas. quod, ut planè absurdum, pluribus refelli non eget. Cæsaris verba, in comment. belli Gallici VI, hæc sunt : In omni Galliâ eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. nam plebs penè servorum habetur loco; quæ per se nihil audet, & nulli adhibetur consilio. & mox: De his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. & infrà, explicato druidum genere : Alterum genus est equitum. ii, quum est usus, et aliquod bellum incidit, omnes in bello versantur. Omnem Galliæ populum in tria distribuit Cæsar genera ; quorum unum fuit druidum, alterum equitum, tertium plebis. Equitum heic vocabulum civile magis esse censeo, quàm militare : quemadmodùm omnis populus Romanus in patricios, equites, ac plebem distinctus fuit. nos Gallorum antiquum populum sic Germanicè distinxerimus: Der geistliche oder der pfaffen stand, der ritter stand, und der gemeine pöbel. Sub equitum vocabulo pediteis quoque milites comprehendi Cæsari, quis dubitet ? alioquin omnem Gallorum militiam solo, ut antè dictum, equitatu constıtisse credendum foret : quod opidò quàm absurdum, & Cæsaris aliorumque narrationibus maximè contrarium. Sed ab his argumentis, satis levibus atque vanis, ad maximum tandem transgreditur Bodinus argumentum, his verbis inclusum : Quoniam Celtarum adpellatio multorum communis videbatur, Cæsar initio libri primi Celtas eos verè ac propriè dici tradit, qui inter Sequanam & Garumnam continentur : qui à Latinis Galli, sui autem lingvâ Celtæ vocarentur. Ab his igitur inter Sequanam ac Garumnam Celtis omneis reliquos Celtas, cùm in ipsâ Galliâ primùm, tùm postmodùm in Hispaniâ, Britanniâ, Germaniâ, Italiâ, Græciâ, Asiâ, & extrema quoque Scythiâ, ortos Bodinus adfirmat. Verùm Cæsari an tutò satis hac in re fides haberi possit, equidem haud parum dubito. De negligentiâ in conscribendis commentariis rectè eum reprehendisse Asinium Pollionem, innumeris hodiè convinci potest argumentis. Quare etiam haud injuriâ apud Strabonem, super Rheni ostiis ab Asinio Quadrato, & super magnitudine Arduennæ silvæ ab ipso Strabone redarguitur. Neque verò GALLORUM vocabulum Latinum erat ; sed Celticum : ut suo loco ostendetur. Aquitani etiam Armorici sibi ipsis dicti fuere, teste Plinio, lib . IV, cap. XVII, Celtico itidem vocabulo, quia oceanum attingebant ; ut auctor est ipse Cæsar in comment. VII : unde [Qxeavitas], & [Ilaqwxeanítas], ac [flagwxearious] Græci eos dixêre ; & Romani eâdem ratione Aquitanos. Armoricorum tractum ad fretum usque Gallicum pertinuisse, patet ex Notitiâ imperii. Hi igitur quum in Aquitaniâ quoque & in Belgicâ fuerint ; cur nomen eorum Cæsar, comment. V & VII, & hunc sequutus Hirtius comment. VIII, in eâ tantùm Galliæ parte posuerunt, quæ nunc vulgò Britannia minor vocatur ? Certè nullâ aliâ de causâ, nisi quod fines Armoricorum Cæsari parum comperti. Omne Galliæ litus ad oceanum, ex septemtrionibus in occasum, ad Hispaniam usque, populos tenuisse, quibus nomen commune ab ipso oceano, quem illi more Celtico dixére vocabulo, ARMORICI fuit, partim ex Plinio & Notitiâ imperii, ut antè dictum, partim ex ipso Cæsare, & Hirtio, haud obscurè colligitur. nihilo minùs so tamen Cæsar Armoricam suam, Aquitaniam Latinè dictam, inter Garumnam amnem, ac Pyrenæos monteis conclusit, summo errore : eamdemque, majorem etiam per errorem, in comment. III, ex regionum latitudine in tertiâ parte Galliæ existimavit ; quum vix nonam occupet. Veram Armoricam, sive Aquitaniam, à Pyrenæis jugis ad Germanicum usq; oceanum, tertiam implesse partem rectiùs dixisset. In Armoricorum igitur finibus designandis quia tam enormiter
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/104
Appearance