Galli, Maurorum equitum duo millia fugarent. item de bello Hispaniensi: Quum magnâ manu parvas Cæsarianorum copias Afranius aggrederetur; celeriter se Galli equites expediunt, &, proelio commisso, magnum hostium numerum pauci sustinuêre. Quinetiam, inquit Bodinus, Plutarchus in Antonio scribit, Parthos non aliter coerceri, aut frangi potuisse, quàm Gallorum equitatu, quum exercitus Antonii undique premeretur. Ad primum quod attinet; magna heic certè XXX equitum Gallorum virtus atque præstantia, summis laudibus dignissima. verùm una hirundo haud facit ver. neque hoc factum Gallorum puto singulare. historias si scruteris, veteres juxtà ac novas; par facinus fortè in aliâ quoque gente reperias: quam tamen, ob unum alterumve tale exemplum, omnium totius terrarum orbis gentium præstantissimam haud temerè dixeris. In bello iterum Hispaniensi quod forteis sese gesserint Galli equites, id parum confirmat, Gallos omnium fuisse equitatu præstantissimos. duæ quidpe actiones non faciunt habitum. Multo sanè plura attulisse oportuit Bodinum exempla, si rem tam magnam, hactenusque inauditam credere nos voluisset. Tertium certè ad Gallos pertinere haud arbitror. etenim Plutarchus equiteis istos, in exercitu Antonii, non Γαλατας adpellat, sed Κελτοὺς, unà cum Appiano. quo vocabulo Græcos scriptores tam Germanos, quàm Gallos, promiscuè adfecisse, suprà ostensum est. heic vero Plutarchum non Gallos, sed Germanos Batavos intellexisse, haud dubitem. namque Batavorum equitum tanta fuit virtus atque præstantia, uti, postquàm in Romanorum pervenerunt notitiam simul atque amicitiam, perpetuo deinde Jul. Cæsar, Octav. Augustus, M. Antonius, & alii post hos. Romanorum duces in exercitibus suis duxerint; quod suo loco latiùus ostendetur. At vero testimomiis niti si juvat; unum ego ipsius Cæsaris de Gallorum equitatu judicium contra Bodinum adduxerim. Belli Gallici comment. II, Equites, inquit, Treveri; quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis. & luculentiùs comment. V, de iisdem Treveris: Hæc civitas longè plurimum totius Galliæ equitatu valet. En, Treveri totius Galliæ equitatu mongè præstantissimi. qui tamen non Galli, sed Germani origine; ut suo loco monstrabitur. quam equidem equestrem disciplinam atque virtutem ex Germaniâ olim in Galliam secum advexerant. Strabo, lib. IV, de Gallis : [Είσι μου οιώ μαχηται πάνlες τη φύση, κρασίες δι'εσπόται,ή πεζοί: € έπΡωμαίοις η ιαπάας αρίση η ωρα τέτων· αα και οι προσφορώτεροι και παρωκεανίται μα xuperótipos]. id est: Naturâ equidem omnes sunt pugnaces: equitatu tamen, quàm peditatu, meliores. & optimam equitatus sui partem Romani ab his habent. quo vero magis ad septemtrionem & oceanum vergunt, eo sunt bellicosiores. Hæc de Treveris ac Batavis, gentibus Germanicis, Galliæ solum incolentibus, intelligenda, ex supradictis liquet; magisq; liquebit infrà in Batavorum explicatione. Plutarchus de Crasso itemp Appianus in Syriacis, 1 Civilium II, tradunt, Jul. Cæsarem P. Crassum cum CI) equitibus è Galliâ in Syriam ad patrem M. Crassum misisse: qui egregia inibi adversùs Parthos facinora ediderunt. Quum Cæsar ipse Treveros totius Galliæ equitatu longè præstantissimos prædicet; Batavosque Germanos equiteis semper in suo exercitu duxerit: quis dubitet, illos quoque equiteis, ad Crassum missos, ex iisdem fuisse nationibus? nam optimos eum voluisse mittere, certum est. Sanè, Germanos Gallis equitatu fuisse præstantiores, vel uni, post Batavos, indicio esse possunt Tencteri; de quibus Tacitus, in libro de Germaniâ, ista prædicat: Tencteri, super solitum bellorum decus, equestris disciplinæ arte præcellunt. Sic instituêre majores; posteri imitantur. hi lusus infantium, hæc juvenum æmulatio, perseverant senes, inter familiam, & penates, & jura successionum, equi traduntur. excipit filius, non, ut cetera, maximus natu; sed prout ferox bello, & melior. Huc illud videtur spectare Herodiani, lib. VIII, de Maximino imperatore : [Kai Gerμανών ισπέων μέγα τι πλήθG- επήγελο συμμάχες. όκάνες γαρμάλισα ωεουβάλετο, ίν' οκ δεχωνται των πολεμίων τας πρώταςεμβολας , θυμοειδείς όλες, εύτολμοι ναρχομύημάχη...]. Hoc est: Germanorum etiam equitum magnam multitudinem secum ducebat. quos præcipuè hostibus opponere solebat, ut primos impetus exciperent; feroces, audacesque initio pugnæ viri. Sed Celtarum nomen antiquissimum esse, suprà ostensum est:
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/105
Appearance