Graæcis jam tunc auditum, usurpatumque, quum de Gallici equitatus præstantiâ vixdum quidquam iis compertum effet. Vetustissimis autem temporibus præstantissimi equites Græcis habiti sunt Thessali: quorum inventum etiam crediderunt, pugnare ex equo.
Aliud argumentum Bondinus subjicit hujusmodi : Cæsar, quum Gallos in tres ordines distribueret, druides, equites & agricolas; equitibus tribuit disciplinam militarem. Hoc sanè quantùm equitatus Gallorum præstantiam probare possit, haud equidem video: ni fortè omnem Gallorum militiam in equitatu fuisse intelligas quod, ut planè absurdum, pluribus refelli non eget. Cæsaris verba, in comment. belli Gallici VI, hæc sunt: In omni Galliâ eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. nam plebs penè servorum habetur loco; quæ per se nihil audet, & nulli adhibetur consilio. & mox: De his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. & infrà, explicato druidum genere: Alterum genus est equitum, ii, quum est usus & aliquod bellum indicit, omnes in bello versantur. Omnem Galliæ populum in tria distribuit Caæsar genera; quorum unum fuit druidum, alterum equitum, tertium plebis. Equitum heic vocabulum civile magis effe censeo, quàm militare: quemadmodùm omnis populus Romanus in patricios, equites, ac plebem distinctus fuit. nos Gallorum antiquum populum sic Germanicè distinxerimus: Der geissliche oder der pfaffen stand, der ritter stand, und der gemcine pobel. Sub equitum vocabulo pediteis quoque milites comprehendi Cæsari, quis dubitet ? alioquin omnem Gallorum miltiam solo, ut andè dictum, equitatu constitisse credentum foret: quod opido quàm absurdum, & Caesaris aliorumque narrationibus maximè contrarium. Sed ab his argumentis, satis, levibus atque vanis, ad maximum tandem transgreditur Bodinus argumentum, his verbis inclusum: Quoniam Celtarum adpellatio multorum communis videbatur, Caesar initio libri primi Celtas eos verè ac propriè dici tradit, qui inter Sequanam & Garumnam continentur: qui à Latinis Galli Suâ autem linquâ Celtæ vocarentur. Ab his igitur inter Sequanam & Garumnam Celtis omneis reliquos Celtas, cùm in ipsâ Galliâ primùm, tùm postmodùm in Hispaniâ, Britanniâ, Germaniâ, Italiâ, Græciâ, Asiâ, & extremâ quoque Scythiâ, ortos Bodinus adfirmat. Verùm Cæsari an tuto satis hac in re fides haberi possit, equidem haud parum dubito. De negligentiâ in conscribendis commentariis rectè eum reprehendisse Asinium Pollionem, innumeris hodiè convinci potest argumentis. Quare etiam haud injuriâ apud Strabonem, super Rheni ostiis ab Asinio Quadrato, & super magnitudine Arduennæ silvæ ab ipso Strabone redarguitur. Neque vero GALLORUM vocabulum Latinum erat; sed Celticum: ut suo loco ostendetur. Aquitani etiam Armorici sibi ipsis dicti fuere, teste Plinio, lib. IV, cap. XVII, Celtico itidem vocabulo, quia oceanum attingebant; ut auctor est ipse Cæsar in comment. VII: unde Ὠκεανιτας, Παρωκεανιτας, ac Παρωκεάνιους Græci eos dixêre; & Romani eâdem ratione Aquitanos. Armoricum tractum ad fretum usque Gallicum pertinuisse, patet ex Notitiâ imperii. Hi igitur quum in Aquitaniâ quoque & in Belgicâ fuerint; cur nomen eorum Cæsar, comment. V & VII, & hunc sequutus Hirtius comment. VIII, in eâ tantùm Galliæ parte posuerunt, quæ nunc vulgô Britannia minor vocatur ? Certè nullâ aliâ de causâ, nisi quod fines Armoricorum Cæsari parum comperti. Omne Galliæ litus ad oceanum, ex septemtrionibus in occasum, ad Hispaniam usque, populos tenuisse, quibus nomen commune ab ipso oceano, quem illi more Celtico dixêre vocabulo, ARMORICI fuit, partim ex Plinio & Notitiâ imperii, ut andè dictum, partim ex ipso Cæsare, & Hirtio, haud obscurè colligitur. nihilo minùs tamen Cæsar Armoricam suam, Aquitaniam Latinè dictam, inter Garumnam amnem, ac Pyrenæos monteis conclusit, summo errore: eamdemque, majorem etiam per errorem, in comment. III, ex regionum latitudine in tertiâ parte Galliæ existimavit; quum vix nonam occupet. Veram Armoricam, sive Aquitaniam, à Pyrenæis jugis ad Germanicum usq; oceanum, tertiam implesse partem rectiùs dixisset. In Armoricorum igitur finibus designandis quia tam enormiter