vel ulla alia gens barbara. Ubi recto ordine auctor Ægyptiis conjungit Afros; his proximos, freto Gaditano intercedente, Celtas; sub quorum nomine Hispani, Britanni, Galli, Illyrii, Germani: Celtis Scythas; sub quorum adpellatione, proximi Germanis, Sarmatæ, & deinceps reliqui; Scythis deinde Indos: his alias barbaras genteis ; puta Gedrosios, Arios, Bactros, Persas, & quidquid ab Scythiâ simul & Indiâ ad Ægyptum & Græciam protenditur. Haud vana igitur nec falsa sunt Ephori testimonia; quorum alterum ex primo libro Strabonis modò retuli; alterum in lib. IV est hujusmodi: Ἔφορος δὲ ὑπερβάλλουσάν τε τῷ μεγέθει λέγει τὴν Κελτικήν, ὥστε ἧσπερ νῦν Ἰβηρίας καλοῦμεν ἐκείνοις τὰ πλεῖστα προσνέμειν μέχρι Γαδείρων. hoc est: Ephorus ingenti magnitudine facit Celticam; ita uti illi pleraque ejus terræ, quam nunc Iberiam, id est Hispaniam, vocamus, loca usque ad Gadeis tenuerint. Quod si Ephorus non omnem simul Hispaniam Celtico nomini adscripsit ; sed τὰ πλεῖστα ejus tantùm ; ut interpretatur, seu refert Strabo: certè id nullà aliâ de causâ factum, quàm quòd septemtrionalis ejus pars antiquis illis Græcis etiamdum incognita fuit. unde etiam meridionalis tantùm initio illis dicta fuit Iberia ; ut infrà è Polybio ostendam. At CELTIBERORUM vocabulum posteà exortum est: scilicet quum Græci (in quibus vel primi Massilienses ; Emporitanam huc deducentes coloniam) Hispaniam ab Ibero flumine adpellarent IBERIAM; ut auctor est Plinius, lib. III, cap. III. tunc enim ab ipsâ terrâ incolas dixêere IBEROS: quidam verò συμμικτως, ut ait Strabo, mixto nomine CELTIBEROS ; ad distinctionem Celtarum trans Pyrenæum, item Celtarum trans Rhenum incolentium. Iberorum tamen etiam vocabulum universis pariter Celtis tributum fuisse, haud obscurè testatur Strabo, verbis suprà dictis; scilicet δια τὴν ἄγνοιαν καθʼ ἕκαστα ἐθνῶν, id est, ob ignorationem singularum gentium. Idem auctor, lib. III: οἱ δὲ τῶν Ῥωμαίων συγγραφεῖς μιμοῦνται μὲν τοὺς Ἕλληνας, ἀλλʼ οὐκ ἐπὶ πολύ· καὶ γὰρ ἃ λέγουσι παρὰ τῶν Ἑλλήνων μεταφέρουσιν, ἐξ ἑαυτῶν δʼ οὐ πολὺ μὲν προσφέρονται τὸ φιλείδημον ὥσθʼ, ὁπόταν ἔλλειψις γένηται παρʼ ἐκείνων, οὐκ ἔστι πολὺ τὸ ἀναπληρούμενον ὑπὸ τῶν ἑτέρων, ἄλλως τε καὶ τῶν ὀνομάτων, ὅσα ἐνδοξότατα, τῶν πλείστων ὄντων Ἑλληνικῶν· ἐπεὶ καὶ Ἰβηρίαν ὑπὸ μὲν τῶν προτέρων καλεῖσθαι πᾶσαν τὴν ἔξω τοῦ Ῥοδανοῦ καὶ τοῦ ἰσθμοῦ τοῦ ὑπὸ τῶν Γαλατικῶν κόλπων σφιγγομένου. Ιd est: Romani equidem scriptores imitantur Græcos; sed modicè. nam quæ dicunt, ea à Græcis transferunt: ipsi verò de suo haud multum adferunt studii. itaque, ubi illi deficiunt non multum est, quod ab his expleri possit: præsertim quum & nominum celeberrima quæque ferè sint Græca. nam & Iberiæ nomine antiquis intellectum fuit, quidquid est extra Rhodanum, & isthmum, qui à Gallicis coarctatur sinubus. Nescio an hoc postremum de Rhodano ex Æschylo hauserit Strabo. sic enim Plinius, lib. ult. cap.II: Æschylus in Iberiâ, hoc est in Hispania, Eridanum esse dixit, eumdemque adpellari Rhodanum. Iberiam latè sumtam intellexisse Æschylum, non Hispaniam tantùm, ex Srabone patet. Ac fortè ipsam heic intellexit Æschylus Germaniam, flumenque ejus Rodanum, quod in extremis Germaniæ partibus, apud opidum Danzig Vistulæ miscetur: à quo jam Herodoti ævo omne electrum, de quo illic loquitur Plinius, in Italiam Græciamque deportatum fuisse, infrà, lib. III, in Gothonibus docebo. Certè Nonnus poëta, antiquissimos istos imitans scriptores, Galliam Germaniamque adpellavit Iberiam. 'Verba ejus, lib. XXIII, sunt ista: Ῥῆνος Ἰβηρ βρεφέεοσι κορύσσεται αλλά δικάζων Και κρυφην ωδινα διασχίζων τοκετοιο ; Κτεινει ξεινα γενεθλα. Rhenus Iberus contra infanteis armatur: sed tamquam judex; Et occultum partum discernens generationis, Occidit peregrinas proleis. Sed tandem, quum unum Iberorum in Hispaniâ apud omneis Græcos, tamquàm peculiare ac proprium, evaleret vocabulum; CELTICUM nomen in eâ gente prorsus in desvetudinem abiit. Hæc de Hispanià. ILLYRIORUM sub nomine comprehensos fuisse priscis sæculis Vindelicos. Nori
Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/97
Appearance