Noricos, Pannonios, atque Dalmatas, suo loco demonstrabitur. Horum Pannonios, & Vindelicos eamdem habuisse cum Germanis, Gallis, Britannis, atque Hispanis lingvam, diversâ tantùm dialecto distinctam, mox infrà docebo. unde validissimum construitur argumentum, Illyrios ejusdem fuisse generis cum modò dictis nationibus, ejusdemque originis gentem CELTICAM. sed vetustissimos quoque Græcorum scriptores sub Celtarum nomine habuisse nationes Illyricas, patet ex Appiani libro de rebus Illyricis; quamvis obscurè. Verba illic leguntur ista: [Φασί δε τίω μια χώραν επώνυμονΓ'λυριε τε Πολυφημα γενές. Πο ce λυφήμωγαρτοΚύκλωπι, Γαλαλεία Κελλονκαι Ιλυριον, και Γάλαν παίδας όνας,εξορμη ζαι Σι te. Το κελίας, και άρξα 7 δι ως Κελών, Ιλλυριών, και Γαλαιών λεγομύων]. id est: Ferunt regionem ab Illyrio, Polyphemi filio, cognomen accepisse. nam Polyphemi Cyclopis ex Galateâ filios, Celtam, Illyrium, & Galam, profectos è Siciliâ, gentibus imperitasse, quæ ab iis vocatæ Celtæ, Illyrii, & Galli. Heic licet ea, quæ de Polyphemo & Galateâ, Siculis hominibus traduntur, opidò sint fabulosa; tamen ex reliquis verbis satis clarè, satisque perspicuè colligitur, Gallos, & Germanos (hi enim heic intelliguntur per Celtarum nomen) Illyriosque, ab antiquissimis mortalibus pro unius ejusdemque generis, sive gentis nationibus fuisse habitos. Sed Illyricum omnium primum à Celticæ vocabulo separatum fuit. nam, quum hujus regionis, ut Græciæ proximæ, populi ex omnibus Celtis primi Græcis noscerentur; nomen eorum peculiare apud illos in quotidianâ adpellatione ita evaluit, ut Celtarum vocabulum in eâ gente non modò in desvetudinem, sed planè in oblivionem abiverit. unde nullum ejus apud veteres auctores monumentum; nisi quod ex Appiano, sive epitomatore ejus, loco abstrusissimo modò erui. Hinc est, cur Aristoteles, ut suprà cognitum, Illyricam terram à Celticâ diversam faciat.
BRITANNOS quoque cum Gallis atque Germanis, Hispanisque, ejusdem fuisse generis, ejusdemque originis, infrà ex Mosis primùm augustissimis deducetur scriptis; de in ex lingvâ; tum ex hominum, opidorumque nominibus propriis, quæ dictis nationibus fuêre communia. Sed ab antiquissimis quoque Græcorum scriptoribus Celtarum adnumeratos fuisse genti ac nomini, liquet vel ex hoc Αristotelis loco, in libro περι θαυμασίων ἀκουσμάτων: Τὸν κασσίτερον τὸν Κελτικόν, τήκεσθαί φασι φασι πολὺ τάχιον μολύβδου. hoc est: Stannum ferunt Celticum multo, quàm plumbum, citiùs liquefieri. quod de Britannico stanno, omnium præstantissimo, eóque per omnem Græciam atque Italiam celebratissimo, accipiendum. nam Gallici stanni nulla umquàm apud auctores mentio, nedum nobilitas. Apud Melam, lib. III, cap. VI, quod est de Hispaniæ & Septemtrionis insulis, ita perscriptum est: In Celticis aliquot sunt, quas, quia plumbo abundant, uno omnes nomine Cassiterides appellant. Hoc quamvis posteà de Hispaniæ insulis, Trileuco promontorio, ut suprà dixi, objacentibus acceptum est, vetustissimis tamen Græcorum de Britannicis insulis, stannum in Galliam, Italiam, atque Græciam mittentibus, intellectum fuit. In Celticis igitur populis numerati antiquissimis temporibus fuêre & Britanni. In etymologico Græco magno hæc leguntur verba: Βρετανοι, έθνος από Κελτοὺς, της Βρετανου θυγαζός. id est: Britanni, gens à Celtô, Britanni filia, condita. Quæ sanė verba ingens in sese habent vel auctoris erratum, vel librarii mendum. non enim gentem Britannorum à Celtô Britanni filiâ, sed à Britannâ Celtis filiâ, vel Britanno filio originem nomenque duxisse, quosdam priscorum tradidisse scriptorum, verisimile est. quâ de re pleniùs infrà, suo loco. in præsens sufficiat, quemadmodùm antè ex Appiano Illyrios, ita heic quoque ex dicto etymologico Britannos Celticæ adseruisse origini ac genti. Celta autem iste quis fuerit, infrà ostendetur. Ceterùm, Britannorum quoque nomen postquàm antiquis Græciæ mortalibus innotuit; consimili modo, ut antè de Illyriis dixi, ita in quotidianâ adpellatione evaluit, uti Celtarum vocabulum in eâ gente planè in desvetudinem abierit. Cui rei maximam occasionem causamque præbuisse videtur situs gentis in ipso oceano; quo, tamquàm alieni, ab omnium reliquorum Celtarum confinio excluduntur.