de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: 30et tunc parebit signum filii hominis in caelo, (259, 2.)et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum iam ramos eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas: 33ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34Amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant. 35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36 (260, 6.)De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi pater solus. 37 (261, 5.)Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis. 38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem quo intravit in arcam Noe, 39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis. 40 (262, 5.)Tunc duo erunt in agro: unus adsumetur, et unus relinquetur; 41duae molentes in mola: una adsumetur, et una relinquetur. 42 (263, 6.)Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. 43 (264, 2.)Illud autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam. 44Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora filius hominis venturus est. 45 (265, 5.)Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 (266, 5.)Beatus ille servus quem cum venerit · dominus invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 (267, 5.)Si autem dixerit malus servus ille in corde suo Moram facit dominus meus venire, 49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat, 51et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
1 (268, 10.)Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. 2Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: 3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumserunt oleum secum, 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor