Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

factus est Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8Fatuae autem sapientibus dixerunt Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguntur. 9Responderunt prudentes dicentes Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. 10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. 11Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes Domine domine, aperi nobis. 12At ille respondens ait Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14 (269, 2.)Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua, 15 (270, 5.)et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque. 17Similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo. 18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra· et abscondit pecuniam domini sui. 19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis. 20Et accedens qui quinque talenta acceperat optulit alia quinque talenta, dicens Domine, quinque talenta mihi tradidisti, et ecce alia quinque superlucratus sum. 21Ait illi dominus eius Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 22Accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23Ait illi dominus eius Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 24Accedens autem et qui unum talentum acceperat ait Domine, scio quia homo durus es, et metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: 25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 26Respondens autem dominus eius dixit ei Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi? 27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 29 (271, 2.)Omni enim habenti dabitur et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. 30 (272, 5.)Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. 31 (273, 10.)Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, 32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab haedis, 33et statuet oves quidem a dextris

XXV, 7 — 33
7*