duodecim, qui dicebatur Iudas Scariot, ad principes sacerdotum 15et ait illis Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet. 17Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes Ubi vis paremus tibi comedere pascha? 18At Iesus dixit Ite in civitatem ad quendam et dicite ei Magister dicit Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt pascha. 20Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis, 21 (279, 4.)et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est. 22 (280, 1.)Et contristati valde coeperunt singuli dicere Numquid ego sum, domine? 23 (281, 2.)At ipse respondens ait Qui intingit mecum manum · in parapside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo; (282, 6.)vae autem homini illi per quem filius hominis traditur: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. 25 (283, 10.)Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit Numquid ego sum, rabbi? ait illi Tu dixisti. 26 (284, 1.)Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite: hoc est corpus meum. 27 (285, 2.)Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes: 28hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis, non bibam a modo de hoc genimine vitis usque in diem cum illum bibam vobiscum novum in regno patris mei. 30 (286, 6.)Et hymno dicto exierunt in montem oliveti. 31 (287, 4.)Tunc dicit illis Iesus Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte: (288, 6.)scriptum est enim Percutiam pastorem, et dispargentur oves gregis. 32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 33 (289, 4.)Respondens autem Petrus ait illi Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34Ait illi Iesus Amen dico tibi quia in hac nocte ante quam gallus cantet ter me negabis. 35 (290, 6.) Ait illi Petrus Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 (291, 1.) Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gesemani, (292, 6.) et dixit discipulis suis Sedete hic donec vadam illuc et orem. 37Et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et mestus esse. 38 (293, 4.)Tunc ait illis Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic et vigilate mecum. 39 (294, 1.)Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens Pater, si possibile est transeat calix iste: (295, 1.)verum tamen non sicut ego volo sed sicut tu. 40 (296, 2.)Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes, et dicit Petro Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate et orate
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/107
Appearance