suis, haedos autem a sinistris. 34Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collexistis me, 36nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere et venistis ad me. 37Tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et dedimus tibi potum? 38Quando autem te vidimus hospitem et colleximus te, aut nudum et cooperuimis? 39Aut quando te vidimus infirmum et in carcere, et venimus ad te? 40Et respondens rex dicet illis Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de bis fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41Tunc dicet et his qui · a sinistris erunt Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui praeparatus est, diabolo et angelis eius. 42Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum, 43hospes eram et non collexistis me, nudus et non operuistis me, infirmus et in carcere et non visitastis me. 44Tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere, et non ministravimus tibi? 45Tunc respondebit illis dicens Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
1 (274, 1.)Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis 2Scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3 (275, 6.)Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas, 4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent. 5Dicebant autem Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6 (276, 1.)Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes Ut quid perditio haec? 9Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus. 10Sciens autem Iesus ait illis Quid molesti estis mulieri? opus bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 12 (277, 4.)Mittens enim haec ungentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. 14 (278, 2.)Tunc abiit unus de