Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est
55
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

Blasphemavit: (312, 2.)quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam. 66Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt Reus est mortis. 67 (313, 1.)Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt, 68dicentes Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? 69 (314, 1.)Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens Et tu cum Iesu Galilaeo eras. 70At ille negavit coram omnibus dicens Nescio · quod dicis. 71 (315, 1.)Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi Et hic erat cum Iesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem. 73Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro Vere et tu ex illis es: nam et loquella tua manifestum te facit. 74Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75 (316, 2.)Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat Prius quam gallus cantet ter me negabis, et egressus foras ploravit amare.

XXVII.

1 (317, 2.)Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2 (318, 1.)Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. 3 (319, 10.)Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4dicens Peccavi tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt Quid ad nos? tu videris. 5Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. 6Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt Non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. 7Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. 8Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9Et tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israhel, 10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus. 11 (320, 1.)Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses dicens Tu es rex Iudaeorum? Dicit ei Iesus Tu dicis. 12 (321, 4.)Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus Non audis quanta adversum te dicant testimonia? 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 (322, 2.)Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent.

XXVI, 66 — XXVII, 15.