16 (323, 4.)Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas. 17Congregatis ergo illis dixit Pilatus Quem vultis dimittam vobis, Barabban an Iesum qui dicitur Christus? 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 (324, 10.)Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 (325, 1.)Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Iesum vero perderent. 21Respondens autem praeses ait illis Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt Barabban. 22 (326, 1.)Dicit illis Pilatus Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus? 23Dicunt omnes Crucifigatur. Ait illis praeses Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes Crucifigatur. 24 (327, 10.)Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. 25Et respondens universus populus dixit Sanguis eius super nos et super filios nostros. 26 (328, 1.)Tunc dimisit illis Barabban, Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 (329, 4.)Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem: 28et exuentes eum clamydem
coccineam circumdederunt ei, 29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes Have rex Iudaeorum. 30 (330, 6.)Et exspuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius. 31Et post quam inluserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32 (331, 1.)Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. 33 (332, 1.)Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est calvariae locus. 34 (333, 4.)Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. 35 (334, 1.)Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37 (335, 1.)Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam Hic est Iesus rex Iudaeorum. 38 (336, 1.)Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. 39 (337, 6.)Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua 40et dicentes Qui destruebat templum dei et in triduo illud reaedificabat: salva temet ipsum: si filius dei es, descende de cruce. 41 (338, 2.)Similiter et principes sacerdotum inludenles cum scribis et senioribus dicentes 42Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere: si rex Israhel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei.