Fuit in emendando quaedam difficultas
61
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MARCUM
| XVII. | Herodes tenens Iohannem die sui natalis occidit caputque eius saltationis praemium in disco filiae tradit. |
| XVIII. | De quinque panibus et duobus piscibus quinque virorum milia saturavit. |
| XIX. | Quarta noctis vigilia venit ad discipulos ambulans supra mare. |
| XX. | Accusant Pharisaei discipulos non lotis manibus manducantes, et increpantur ab eo de parentum inspretione, vel de ceteris exponente quae ·possint hominem inquinare. |
| XXI. | Mulieris syrophenissae filiam a daemonio liberat. |
| XXII. | Muto surdoque vocem restituens dicit Effeta. |
| XXIII. | De septem panibus et paucis pisciculis quattuor hominum milia saturavit. |
| XXIIII. | Pharisaeis signum quaerentibus dari negat, et doctrinam eorum praecepit sub fermenti nomine praecavendum. |
| XXV. | Caecum paulatim curat et ut nemini diceret imperat. |
| XXVI. | Interrogantibus quem eum dicerent, Petrus Christum dei confitetur, et mox quia domino passurum se dicenti ·contradicit arguitur. |
| XXVII. | Qui perdit, inquit, animam suam propter me, invenit eam: nec gustaturos quosdam mortem donec videant eum in regno eius: statimque transfiguratus inducitur, et Iohannem Heliae passuri ipse similia passum dicit. |
| XXVIII. | Omnis populus videns dominum pavescens occurrensque salutat: et filius cuiusdam incredulitatem suam iuvari precantis a daemonio liberatur. |
| XXIX. | Tradendum se praenuntians, et discipulos quid in via tractassent interrogans, docet primatum non esse quaerendum. |
| XXX. | Virtutem in eius nomine facientes non sinit prohiberi, et de abscisione membrorum scandalizantium figuraliter docet. |
| XXXI. | Pharisaeos de uxore dimittenda quaerentes Mosi testimonio convincit, et infantes a se vetari prohibens benedicit. |
| XXXII. | De difficultate divitum intrandi in regnum dei mirantibus discipulis ait contemtores bonorum saecularium centuplum cum persecutionibus recepturos. |
| XXXIII. | Item praedicens se occidendum, sedes petentes Iacobum increpat et Iohannem, de principatu gentiles prohibens imitandos humilitatis exemplo monstrato. |
| XXXIIII. | Bartimaeus caecus mendicans inluminalur et sequitur. |
| XXXV. | Mittit adduci pullum asinae, cui sedens audit a turbis osanna. |
| XXXVI. | Egressus de templo ficulneae maledicit, regressusque venden- |