Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. 31 (74, 10.)Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecantur eum ut inponat illi manum. 33Et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas, et expuens tetigit linguam eius, 34et suspiciens in caelum ingemuit, et ait illi Effetha, quod est adaperire. 35Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36Et praecepit illis ne cui dicerent: (75, 8.)quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, 37et eo amplius admirabantur dicentes (76, 6.)Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui.

VIII.

1In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis 2Misereor super turba, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent, 3et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4Et responderunt ei discipuli sui Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? 5Et interrogavit eos Quot panes habetis? Qui dixerunt Septem. 6Et praecepit turbae discumbere supra terram: et accipiens septem panes gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut adponerent, et adposuerunt turbae. 7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit et iussit adponi. 8Et manducaverunt et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9Erant autem qui manducaverant quasi quattuor milia: et dimisit eos. 10Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11 (77, 4.)Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo temtantes eum. 12 (78, 6.)Et ingemescens spiritu ait Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis si dabitur generationi isti signum. 13Et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum. 14Et obliti sunt sumere panes, et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 (79, 2.)Et praecipiebat eis dicens Videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis. 16 (80, 6.)Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus. 17Quo cognito Iesus ait illis Quid cogitatis quia panes non habetis? nondum cognoscitis neque intellegitis ? adhuc caecatum habetis cor vestrum? 18Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? nec recordamini, 19quando quinque panes fregi in quinque milia, et quot

VII, 31 — VIII, 19.