cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei Duodecim. 20Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei Septem. 21Et dicebat eis Quomodo nondum intellegitis? 22 (81, 10.)Et veniunt Bethsaida: et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23Et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum, et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret. 24Et aspiciens ait Video homines velut arbores ambulantes. 25Deinde iterum inposuit manus super oculos eius, et coepit videre, et restitutus est ita ut videret clare omnia. 26Et misit illum in domum suam dicens Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris. 27 (82, 1.)Et egressus est Iesus et discipuli eius in castello Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos dicens eis Quem me dicunt esse homines? 28Qui responderunt illi dicentes Iohannen baptistam, alii Heliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29Tunc dicit illis Vos vero quem me dicitis esse? Respondens Petrus ait ei Tu es Christus. 30 (83, 2.)Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo. 31Et coepit docere illos quoniam oportet filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere, 32et palam verbum loquebatur. (84, 6.)Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum. 33Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens Vade retro me, satana, quoniam non sapis quae dei sunt sed quae sunt hominum. 34 (85, 2.)Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis Si quis vult post me sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. 35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciet animae suae? 37Aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? 38 (86, 2.)Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis. 39Et dicebat illis Amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum dei veniens in virtute.
1 (87, 2.)Et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solus, et transfiguratus est coram ipsis: 2et vestimenta eius facta sunt splendentia candida