Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/130

E Wikisource
Haec pagina emendata est
76
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. 3Et apparuit illis Helias cum Mose, et erant loquentes cum Iesu. 4Et respondens Petrus ait Iesu Rabbi, bonum est hic nos esse, et faciamus tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum. 5Non enim sciebat quid diceret: erant autem timore exterriti. 6Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens Hic est filius meus carissimus, audite illum. 7Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 8Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 (88, 10.)Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset Cum a mortuis resurrexerit. 10 (89, 6.)Et interrogabant eum dicentes Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum? 11Qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia: et quomodo scriptum est in filium hominis ut multa patiatur et contemnatur? 12Sed dico vobis quia et Helias venit, et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. 13 90. (10.)Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 14Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15Et interrogavit eos Quid inter vos conquiritis? 16 (91, 2.)Et respondens unus de turba dixit Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, 17qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit: et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt. 18Qui respondens eis dicit generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? adferte illum ad me. 19Et adtulerunt eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans. 20Et interrogavit patrem eius Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit? At ille ait Ab infantia: 21et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. 22Iesus autem ait illi Si potes credere, omnia possibilia credenti. 23Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat Credo, adiuva incredulitatem meam. 24Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui inmundo dicens illi Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo et amplius ne introeas in eum. 25Et exclamans multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. 26Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 27 (92, 10.)Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum Quare nos non potuimus eicere eum? 28Et dixit illis Hoc genus in nullo potest

IX, 3 — 28.