Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM


XI.

1 (117, 2.)Et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem olivarum, mittit dues ex discipulis suis 2et ait illis Ite in castellum quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum et adducite. 3Et si quis vobis dixerit Quid facitis? dicite quia domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc. 4 (118, 2.)Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis Quid facitis solventes pullum? 6Qui dixerut eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis. 7Et duxerunt pullum ad Iesum: et inponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8Multi autem vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. 9 (119, 1.)Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes Osanna, 10benedictus qui venit in nomine domini, benedictum quod venit regnum patris nostri David, osanna in excelsis. 11 (120, 6.)Et introivit Hierosolyma in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespere esset hora, exivit in Bethaniam cum duodecim. 12Et alia die cum irent a Bethania, esuriit, 13cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea, et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14Et respondens dixit ei Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet. Et audiebant discipuli eius. 15Et veniunt Hierosolymam. (121, 1.)Et cum introisset templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. 17Et docebat dicens eis Non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 (122, 1.)Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 (123, 10.)Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21Et recordatus Petrus dicit ei Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit. 22 (124, 6.)Et respondens Iesus ait illis Habete fidem dei: 23amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti Tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 (125, 4.)Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et veniet vobis. 25Et cum stabitis ad orandum , dimittite si quid ha-

XI, 1 — 25.