Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/138

E Wikisource
Haec pagina emendata est
84
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

18 (145, 6.)Orate vero ut hieme non fiant. 19 (146, 2.)Erunt enim dies illi tribulationis tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit deus usque nunc neque fient. 20 (147, 6.)Et nisi breviasset dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos quos elegit breviavit dies. 21 (148, 2.)Et tunc si quis vobis dixerit Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 22 (149, 6.)Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, etiam electos. 23Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. 24 (150, 2.)Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes quae sunt in caelis movebuntur. 26 (151, 2.)Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. 28A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: 29sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30Amen dico vobis quoniam non transibit generatio haec donec omnia ista fiant. 31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32 (152, 6.)De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque filius, nisi pater. 33 (153, 6.)Videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. 34 (154, 2.)Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecipiat ut vigilet. 35 (155, 2.)Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, 36et cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate.

XIV.

1 (156, 2.)Erat autem pascha et azyma post biduum, (157, 6.)et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. 2Dicebant enim Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. 3 (158, 1.)Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum ungenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput eius. 4Erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes Ut quid perditio ista ungenti facta est? 5Poterat enim ungentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6Iesus autem dixit Sinite eam: quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7Semper

XIII, 18 — XIV, 7.


11