et salutari in foro 39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in caenis: 40 (136, 8.)qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipient prolixius iudicium. 41Et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium, et multi divites iactabant multa: 42cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43Et convocans discipulos suos ait iUis Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium: 44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec vero de paenuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.
1 (137, 2.)Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis Magister, aspice quales lapides et quales structurae. 2Et respondens Iesus ait illi Vides has omnes magnas aedificationes? non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. 3 (138, 2.)Et cum sederet in ·montem olivarum contra templum, interrogabant eum seperatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas 4Dic nobis quando ista fient? et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari? 5Et respondens Iesus coepit dicere illis Videte ne quis vos seducat: 6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum, et multos seducent. 7Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim fieri; sed nondum finis. 8Exsurget autem gens contra gentem et regnum super regnum, et erunt terrae motus per loca et fames. Initium dolorum haec. 9 (139, 1.)Videte autem vosmet ipsos: tradent enim vos conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10 (140, 6.)Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 (141, 2.)Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed spiritus sanctus. 12Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et consurgent filii in parentes et morte adficient eos, 13et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14 (142, 6.)Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intellegat, (143, 2.)tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, 15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua, 16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 (144, 2.)Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus.