Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/144

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRAEFATIO.

Lucas Syrus natione, Anthiocensis, arte medicus, discipulus apostolorum, postea Paulum secutus, usque ad confessionem eius serviens domino sine crimine. Nam neque uxorem umquam habens neque filios, LXXIIII annorum obiit in Bythinia plenus spiritu sancto. Qui cum iam descripta essent evangelia, per Mattheum quidem in Iudaea, per Marcum autem in Italia, sancto instigante spiritu ·in Achaiae partibus hoc ·scripsit evangelium, significans etiam ipse in principio ante alia esse descripta: cui extra ea quae ordo evangelicae dispositionis exposcit ea maxime necessitas fuit laboris ut primum ·graecis fidelibus omni ·perfectione venturi in carne dei manifestata ne iudaicis fabulis intenti in solo legis desiderio tenerentur neve hereticis fabulis et stultis sollicitationibus seducti excederent a veritate elaboraret: dehinc ut in principio evangelii Iohannis nativitate praesumta, cui evangelium scriberet et in quo electus scriberet indicaret, contestans in se completa esse quae essent ab aliis inchoata. Cui ideo post baptismum filii dei a perfectione generationis in Christo impletae et repetendae a principio nativitatis humanae potestas permissa est, ut requirentibus demonstraret in quo adprehendens erat per Nathan filium introitu recurrentis in deum generationis admisso indispartibilis dei, praedicans in hominibus Christum suum perfecti opus ·hominis redire in se per filium faceret, qui per David patrem venientibus iter praebebat in Christo. Cui Lucae non inmerito etiam scribendorum apostolicorum actuum potestas in mysterio datur, ut deo in deum pleno ac filio proditionis extincto, oratione ab apostolis facta sorte domini electionis numerus compleretur, sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret, quem diu contra stimulos recalcitrantem dominus elegisset. Quod legentibus ac requirentibus deum etsi per singula expediri a nobis utile fuerat, scientes tamen quod operantem agricolam oporteat de fructibus suis edere, vitamus publicam curiositatem, ne non tam demonstrare volentibus deum videremur quam fastidientibus prodisse.

EXPLICIT