Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/145

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
INCIPIUNT CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM.
I. Praefatione Lucas Theophilo evangelium indicat per ordinem descripturum.
II. Sacerdotium iusti Zachariae refertur et visio in templo qua ei filius angelo revelante promittitur nasciturus, cuius etiam conceptio memoratur.
III. Missus angelus ad Mariam nasciturum loquilur salvatorem: quo mox concepto salutatur ab Elisabeth, exultante in utero Iohanne: unde post III menses reversa est in domum suam.
IIII. Nato Iohanne vox eloquii muto redditur patri ilico prophetanti. Puer in deserto est usque in diem ostensionis suae ad Israhel.
V. Refertur edictum Caesaris, et nativitas Christi pastoribus ab angelo nuntiatur, cum quo caelestis multitudo canit Gloria in excelsis deo.
VI. Angelis descendentibus pastores profecti salvatorem in praesepio positum reppererunt, deum super his quae videbant conlaudantes.
VII. Octavo die circumcisionis eius ·prophetia praesentis Symeonis iusti vel Annae prophetissae narratur.
VIII. Duodennis ipse remansit a suis in templo, quaerenti matri dicens In his quae patris mei oportet me esse.
VIIII. Anno XV. Tiberii Caesaris Iohannis orta praedicatio dicitur, qua cunctos ad paenitentiam cohortatur et calciamentis domini se fatetur indignum.
X. Herodes carceri dat Iohannem: et XXX annorum baptizato domino trinitatis in baptismo mysterium declaratur: generationum LXXVII a Christo sursum versus ad deum ordo contexitur.
XI. XL dierum ieiunium et trina temtatione diabolus superatus ostenditur.
XII. Fama regressi in Galilaeam refertur, et quod Esaiae librum accipiens de se impletum dixerit, nec habere prophetam honorem in patria sua; relata etiam vidua de Serapta vel leprosi Neman Syri mundatione, quod per medium eorum qui eum de monte praecipitare volebant transierit indicatur.


12*