Fuit in emendando quaedam difficultas
92
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM
| XIII. | Confitentem in synagoga daemonem pellit ex homine. |
| XIIII. | Socrus Petri et multorum infirmorum turba sanatur, et confessio daemonum prohibetur. |
| XV. | Duabus naviculis captura piscium in verbo domini repente completis timor pavescentis Petri sociorumque eius edicitur. |
| XVI. | Leproso mundato multi virtute domini curantur infirmi. |
| XVII. | Paralyticum nudato tecto dimissum ante se et a peccatis et a paralysi curat. |
| XVIII. | Levi, qui et Matheus, de teloneo vocatur. Murmurantes de publicanorum convivio vel de ieiunio adhibita sponsi et vestimenti ac vini novi comparatione redarguit. |
| XIX. | Quaerentes de evulsione spicarum in sabbatis relato David exemplo convincit. |
| XX. | In synagoga manum aridam sanat, repletis insipientia Pharisaeis. |
| XXI. | Pernoctans in oratione, mane duodecim apostolos nominat: tangentes eum sanantur egroti. |
| XXII. | Pauperes esurientes flentes persecutionem patientes beatos vocat, vae divitibus ac ridentibus dicens: etiam inimicos · praecipit diligendos, et percutienti vel nudanti minime resistendum. |
| XXIII. | De festuca et trabe, arbore quoque bona et mala atque domo aedificanda parabolam ponit. |
| XXIIII. | Centurionis servum curat, rogantibus pro eo senioribus et amicis. |
| XXV. | Filius unicus viduae matris mortuus iam civitate elatus de feretro suscitatur. |
| XXVI. | Regressis Iohannis nuntiis multa de eius magnitudine loquitur, et pueris sedentibus in foro generationem comparat Iudaeorum. |
| XXVII. | Discumbentis domini pedes mulier lacrimis rigat, et Pharisaei cogitatio parabola duorum arguitur debitorum. |
| XXVIII. | Evangelizanti domino et discipulis eius mulieres de suis dicuntur facultatibus ministrasse: parabolam quoque seminantis fructuumque proponit atque exponit. |
| XXIX. | Lucernam sub vase non ponendam, et eos matrem fratresque vocandos ait qui patris fecerint voluntatem. |
| XXX. | In navi dormiens excitatur a periclitantibus et tempestatem maris verbo compescit. |
| XXXI. | Hominem a daemonum legione curavit, quos in porcos ire concessit |
| XXXII. | Pergens ad filiam Iairi suscitandam mulierem a profluvio sanguinis salvat: resuscitatae puellae dari · praecipit manducare. |
| XXXIII. | Conlatis virtutibus mittit duodecim praedicaturos, praeceptis salutaribus institutos |