Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/148

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
94
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM LUCAM

L. Apud Pharisaeum prandere rogatus cogitantem de iudaico baptismate notans et vae Pharisaeis sexies dicens multa eorum mala coarguit.
LI. Discipulis praecipit et a fermento hypocrisis cavere, et eos qui corpus occidunt non metuere, nec in persecutione quid locuturi sint cogitare.
LII. Petenti quodam inter se et fratrem suum dividi hereditatem parabolam ponit de divite avaro: mox et discipulis sollicitudinem cibi vestisque qua carent aves praecipit evitandam.
LIII. Pusillo gregi regnum promittens, possidenda vel possessa propter elemosynam vendi lumbosque praecinctos et lucernas ardentes esse debere iubet. Vigilandum quoque servi boni malique mentione facta praecipiens, servum scientem voluntatem domini multis, ignorantem vero paucis vapulare confirmat.
LIIII. Ignem in terram se dicit necessitudinum divisione missurum, et faciem caeli probantes debere tempus intellegere manifestum, atque consentiendum adversario in via pronuntiat.
LV. Nuntiatis quibusdam a Pilato occisis ait omnes nisi paenitentiam agant similiter perituros, vel sicut illi decem et octo ruina turris oppressi: parabolam quoque de sterili arbore fici ponens indicat paenitentiam differentes: et mulierem ab annis decem et octo curvatam erigens de cura sabbati murmurantes exemplo bovis adaquandi refellit, gaudente populo de eius miraculis gloriosis.
LVI. Regnum dei grano sinapis comparans et fermento, de angusta quoque vitae via paucorum loquens, Erunt, inquit, primi novissimi et novissimi primi.
LVII. Herodem vulpem appellat, et Hierusalem increpat alis eius protegi respuentem.
LVIII. Hydropicum sabbato curans velut de umoris puteo liberatum, murmurantes Pharisaeos asini vel bovis in eo cadentis extractione confundit: humilitatem quoque sectandam docens, in convivio primum accubitum praecipit non quaerendum, nec divites sed pauperes qui non retribuant esse pascendos.
LIX. Ponit parabolam de invitatis qui se excusare studentes cena non fuerint digni.
LX. Odituris necessitudines insuper et animam suam et assumta cruce secuturis similitudinem aedificandae turris et de bello regum duorum exponit, neve sit quis sal infatuatum sed aures habeat audiendi.