Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/152

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.


I.

1 (1, 10.)Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum, 2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, 3visum est et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, 4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem. 5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabet. 6Erant autem iusti ambo ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabet sterelis et ambo processissent in diebus suis. 8Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii forte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini, 10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias turbatus est videns, et timor inruit super eum. 13Ait autem ad illum angelus Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabet pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem, 14et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15erit enim magnus coram domino, et vinum et sicera non bibet, et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, 16et multos filiorum Israhel convertet ad dominum deum ipsorum: 17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliac, ut convertat corda patruni in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare domino plebem perfectam. 18Et dixit Zacharias ad angelum Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19Et respondens angelus dixit ei Ego sum Gabrihel qui adsto ante deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro

I, 1 — 20.