Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
99
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. 21Et erat plebs expectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo: et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23Et facti sunt ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24Post hos autem dies concepit Elisabet uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens 25quia sic fecit mihi dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. 26In mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit Have, gratia plena: dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud deum. 31Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum: 32hic erit magnus et filius altissimi vocabitur, et dabit illi dominus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, 33et regni eius non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur filius dei. 36Et ecce Elisabet cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterelis: 37quia non erit inpossibile apud deum omne verbum. 38Dixit autem Maria Ecce ancella domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. 39Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda, 40et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabet. 41Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabet, exultavit infans in utero eius, et repleta est spiritu sancto Elisabet, 42et exclamavit voce magna et dixit Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me? 44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. 45Et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a domino. 46Et ait Maria Magnificat anima mea dominum, 47et exultavit spiritus meus in deo salutari meo, 48quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomem eius, 50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. 51Fecit potentiam

I, 21 — 51.


13*