stoli narraverunt illi quaecumque fecerunt: (92, 3.)et assumtis illis secessit
seorsum in locum desertum qui est Bethsaida. 11Quod cum cognovissent
turbae, secutae sunt illum: et excepit illos, et loquebatur illis de regno
dei, et eos qui cura indigebant sanabat. 12 (93, 1.)Dies autem coeperat declinare: et accedentes duodecim dixerunt illi Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus. 13Ait autem ad illos Vos date illis manducare. At illi dixerunt Non sunt nobis plus quam quinque panes
et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. 14Erant autem fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15Et ita fecerunt, et discumbere fecerunt omnes. 16Acceptis autem quinque
panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit, et distribuit discipulis
suis ut ponerent ante turbas. 17Et manducaverunt omnes et saturati sunt: et sublatum
est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. 18 (94, 1.)Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos dicens Quem me dicunt esse turbae? 19At illi responderunt et dixerunt Iohannem baptistam, alii autem Heliam, alii quia propheta unus de prioribus surrexit. 20Dixit autem illis Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit Christum dei. 21 (93, 2.)At ille increpans illos praecipit ne cui dicerent hoc, 22dicens quia oportet filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. 23 (96, 2.)Dicebat autem ad omnes Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. 24Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 25Quid enim proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat? 26 (97, 2.)Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescit, cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum angelorum. 27 (98, 2.)Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum dei. 28Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumsit Petrum et Iacobum et Iohannen et ascendit in montem ut oraret. 29Et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens. 30Et ecce duo viri loquebantur cum eo: erant autem Moses et Helias, 31visi in maiestate, et dicebant excessum eius quem completurus erat in Hierusalem. 32Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno: et
evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo.