Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est
116
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM


33Et factum est dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum Praeceptor, bonum est nos hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Mosi et unum Heliae, nesciens quid diceret. 34Haec autem illo loquente facta est nubis et obrumbravit eos: et timuerunt intrantibus illis in nubem. 35Et vox facta est de nube dicens Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. 36Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant. 37 (99, 2.)Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa. 38Et ecce vir de turba exclamavit dicens Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi, 39et ecce spiritus apprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. 40Et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum, et non potuerunt. 41Respondens Iesus dixit O generatio infidelis et perversa, usque quo ero apud vos et patiar vos? Adduc filium tuum. 42Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. 43Et increpavit Iesus spiritum inmundum, et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. 44 (100, 8.)Stupebant autem omnes in magnitudine dei: (101, 2.)omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: filius enim hominis futurus est ut tradatur in manus hominum. 45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud, et timebant interrogare eum de hoc verbo. 46 (102, 2.)Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. 47At Iesus videns cogitationes cordis illorum, adprehendens puerum statuit eum secus se, 48et ait illis Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit, et quicumque me recepit, recipit eum qui me misit: nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est. 49 (103, 8.)Respondens autem Iohannes dixit Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. 50Et ait ad illum Iesus Nolite

prohibere: qui enim non est adversus vos, pro vobis est. 51 (104, 10.)Factum est autem dum complerentur dies assumtionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem, 52et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi: 53et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Hierusalem. 54Cum vidissent discipuli eius Iacobus et Iohannes, dixerunt Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos? 55Et conversus increpavit illos et dixit Nescitis cuius spiritus estis? 56Filius hominis non venit animas perdere sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. 57 (105, 5.)Factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum Sequar

IX, 33 — 57.