Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/173

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 119 XI. I (i23,a.) gj factum est cum csset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine, doce nos orare, sicut et lohannes docuit discipulos suos. ^ Et ait illis Cum oratis, dicite Pater, sanctificetur nomen tuum : adveniat regnum tuum : ^ panem nostrum co- tidianum da nobis cotidie : * et dimitte nobis peccata nostra , siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis: et ne nos inducas in temtationem. 5 (i2i, 10.) £j. g^jj. g^^ jiiQg Q^jg yestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte et dicet illi Amice, coramoda mihi tres panes, ® quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum ; '^ et ille de intus dicat Noli mihi molestus esse: iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere et dare tibi. ^Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter inprobitatem tamen eius surget et da- bit illi quot habet necessarios. 9(^25,5.) gj gg^ yobis dico Petite, et da- bitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. " Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. " Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut si piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? ^ aut si petierit ovum, numquid porrigit illi scorpionem? ^^ Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? ^* (126,5.) gj. Q^,g^^ eiciens daemonium, et iliud erat mutum: et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et ammiratae sunt turbae. ^^*'^^'^-' Quidam autem ex eis dixerunt In Bel- zebub principem daemoniorum eicit daemonia: ^ ci28.e>) et alii temtantes signum de caelo quaerebant ab eo. '^ ^^^'^'^^ Ipse autem ut vidit cogita- tiones eorum, dixit eis Omne regnum in se ipso divisum desolatur, et domus supra domum cadet. ^*^ Si autem et satanas in se ipsuin divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? quia dicitis in Belzebub eicere me daemonia. ^|? Si autem ego in Belzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. ^^ Porro si in digito dei ei- cio daemonia, profecto praevenit in vos regnum dei. '^' Cum fortis ar- matus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet: ^^ si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet in qui- bus confidebat, et spolia eius distribuit. ^^ Qui non est meciun adver- sum me est, et qui non coliigit mecum dispergit. ^'* '^^*^^ Cum ijnmun- dus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens reqiiiem: et non inveniens dicit Revertar in domum meam unde exivi. XI, 1 - 24.