Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

120 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM "^'^ Et cum venerit, invenit scopis mundatam : ^ et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ib^, et sunt no- vissima hominis illius peiora prioribus. ^^ ^^^^- '■"•' Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam muHer de turba dixit illi Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. ^ At ille dixit Quippini beati qui audiunt verbum dei et custodiunt. ^® ^^^^•^•^ Turbis autem con- currentibus coepit dicere Generatio haec generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum lonae. ^ Nam sicut lonas fuit signum Ninevitis, ita erit et fiUus hominis generationi isti. ^^ Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit il- los, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus Salomone hic. ^^ Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem lonae: et ecce plus lona hic. ^^^^^-^^Nemo lucernam accendit et in ab- scondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingre- diuntur lumen videant. "** ^'^*-^^ Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. ^ Vide ergo ne lu- men quod in te est tenebrae sint. ^ Si ergo corpus tuum totum luci- dum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te. 37(135,5.) gj_ ^y^^ loqueretur, ro- gavit illum quidam 'Pharisaeus ut pranderet apud se: et ingressus recu- buit. ^^ Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. '^^ Et ait dominus ad illum Nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis, quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate. *^StuIti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam id quod de intus est fecit? *' Verum tamen quod superest date elemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. *^ ^^^^'^•^ Sed vae vobis * Pharisaeis, quia decimatis mentam el rutam et omne holus, et praeteritis iudicium et caritatem dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere. *^ ^'^^'^ ' Vae vobis Pharisaeis , qui diligitis primas ca- thedras in synagogis et salutationes in foro. ** '^^■^•* Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra ne- sciunt. ^^ ^'^^'^^ Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis. ^ At ille ait Et vobis le- gis peritis vae, quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. i (1*0.5.) ygg vobis, quia aedificatis raonumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. ■^ Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, XI, 25 — 18.