Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/18

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
x
PROLEGOMENA

coniecit docteque probavit primum versum antiquissima manu sic fuisse scriptum

Culmen ad eximii merito venerabile Petri.

In restituendo vero altero versu, quera nomen interpolatoris invaserat, graviter adiutus est subscriptione graeca, quam singula folia curiose perlustrans in calce libri Levitici detexit, in hunc modum constituta


О КУРІС СЄРВАΝΔОС

АІΠОІΗСЄΝ

Qua quum dubium non esset scriptoris libri nomen prodi, eius ope locum corruptum sic correxit ut pro Petrus Longobardorum legeret Servandus Latii: id quod ex spatio reliquiisque veterum litterarum — Є litteram secundam Petrus interpolator intactam ad suum nomen adhibuit — prorsus probari vidit. Totum igitur carmen in pristinam integritatem maxima cum probabilitate restitutum sic habet.


Culmen ad eximii merito venerabile Petri,
Quem caput ecclesiae dedicat alta fides,
Servandus Latii extremis de finibus abbas
Devoti affectus pignora mitto mei,
Meque meosque optans tanti inter gaudia patris

In caelis memorem semper habere locum.

Jamvero Servandus ille quis fuerit quaerendum est. Hoc non obscurum est. Praeeunte enim Bandinio evolvimus Mabillonii annales ordinis S. Benedicti, ubi is tom. I. p. 94 seq.[1]) sub anno 541., ex Gregorio Magno (lib. 2. cap. 35.) narrans quid S. Placido moriente acciderit S. Benedicto, haec habet. „Servandus diaconus et abbas monasterii a Liberio patricio in Campaniae partibus constructi frequens adibat Casinum ut caelesti sancti Benedicti doctrinae pabulo reficeretur. Vulgata sancti Placidi acta ferunt, Servandi monasterium situm fuisse iuxta civitatem Alatrinam, haud procul a Verulis[2]), sancto Sebastiano martyri nuncupatum; atque adeo, si res ita habet, triginta fere passuum millibus Casino distans. Eius auctor Baronio videlur esse Liberius praefectus praetorio Galliarum pro Gotthis sub Theodorico semel iterumque sub Athalarico. Casinum venerat pro more Servandus abbas, aliquot discipulis suis qui eodem studio tenebantur

________________________

  1. ) Corrige Bandinium, quem eliam Fleckius secutus est, paginam LXXXVI. citantem.
  2. ) Optime igitur quadrat illud Servandus Latii extremis de finibus abbas.