Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xi
PROLEGOMENA


comitatus.“ Narratur in iis quae sequuntur, S. Benedictum, quum per noctem Germani Capuani episcopi animam in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri conspiceret, ut tanti miraculi testem haberet, ex inferiore turris parte in superiorem vocasse ad se Servandum. Rursus paullo infra de eadem turri Casinensi exponens habet „In eius vestibulo ad augulum turris orientalem exstant rudera veteris illius habitaculi largioris, in quo Benedicti et Servandi discipuli requievisse dicuntur.“
  Invenimus igitur Servandum discipulum S. Benedicti, abbatem monasterii a Liberio patricio in honorem S. Sebastiani „extremis in finibus Latii“ aedificati, anno 541. visentem cum ipsius aliquot discipuhs venerabilem suum magistrum in Casino monte. Eundem pro codicis nostri auctore habere quis dubitabit? Neque a vero longe aberraverit, si quis eum circa annum 541., eundem sub quo in annalibus ordinis S. Benedicti occurrit, scripsisse dixerit. Significatum enim est I. I. Servandum illo tempore iam ipsum discipulos habuisse.
  Praeterea nescio an cum Bandinio faciam, ex carmine dedicatorio coniiciente, Servandum iam senem factum audita Gregorii pontificis electione anno 590. hunc bibliorum codicem ei dono misisse. Namque hoc quidem vix dubium est, culmen venerabile Petri, quod in primo disticho est, de apostoHca sede dici; quemadmodum in carmine in laudem Caelestini I. pontificis Romani composito Romaeque in ecclesia S. Sabinae musivo opere expresso legitur Culmen apostolicum cum Celestinus haberet etc.[1]) Minus certum est, ad Gregorium Magnum quum sedem apostohcam occupasset a Servando sene codicem missum esse. Inde enim quod de ipso pontifice, ad quem liber mitteretur, nihil in carmine scriptum est, facile concluserit aliquis vix cogitandum esse de viro tanto totque conspicuo virtutibus, quippe quas poetam tacturum fuisse probabile sit. Quod equidem non magni faciam. A persona enim pii senis, cogitatione mortis pleni, minime abhorret ipsum Petrum, „tantum patrem in caelis,“ quam pontificem quamvis gloriosum malle celebrare. Neque magis opinioni nostrae illud obstat quod anno 590. Servandus senectute admodum provecta cogitandus est. Monachi enim nonagenarii neque tum neque hodie rari. Accedit, idque grave est, quod pervetus traditio illa, ex qua codex propria manu Gregorii Magni conscriptus dicebatur, facile inde oriri poterat quod certe ad eundem Gregorium dono missus esset proptereaque ab illo inde tempore aliquam celeberrimi nominis Gregorii communionem haberet.

________________________

  1. ) Refert Ciampini in Vet. Monum. Romae 1690. I. cap. XXI. p. 190.
b*