Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/197

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 143 est diim recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis: ^' et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. ^^ Et dixerunt ad invicem Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scriptuias ? ^^ Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem , et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, ** dicentes quod surrexit dominus vere et apparuit Simoni: ** et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione pa- nis. 36 (340.9.) j)^jjjj liSiQc autcm locuntur, lesus stetit in medio eorum et dicit eis Pax vobis: ego sum, nolite timere. ^^ Conturbati vero et con- territi existimabunt se spiritum videre. ^^Et dixit eis Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra? ^^ Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. ^ Et cum hoc dixisset, osten- dit eis manus et pedes. '*' (^*^-^) Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit Habetis hic aliquid quod manducetur? *^ At illi optulerunt ei partem piscis assi et favum mellis : *^ et cum mandu- casset coram eis , sumens reliquias dedit eis. ** (3*2, io.) g|. ^j^jj g^j g^g Haec sunt verba quae locutus sum cum adhuc essem vobiscum, quo- niam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et pro- phetis et psalmis de me. ^ Tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas, ^ et dixit eis quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio , " et praedicari in no- mine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, in- cipientibus ab Hierosolyma. ^ Vos autem estis testes horum. *^ Et ego mitto promissum patris mei in *vos: vos autem sedete in civitate, quo- ad usque induamini virtutem ex alto. ^ Eduxit autem eos foras iu Be- thaniam , et elevatis manibus suis benedixit eis. ^^ Et factum est dum benediceret illis , recessit ab eis , et ferebatur in caelum. ^^ Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, ^ et erant semper in templo laudantes et benedicentes deum. Amen. EXPLICIT