Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/198

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

P R A E F A T I 0. lohannes evangelisla unus ex discipulls dei, qui virgo electus a deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit deus: cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangeUo datur, quod et prae ceteris di- lectus a deo dicitur, et huic matrem suam iens ad crucem commenda- vit deus, ut virginem virgo servaret. Denique mauifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis verbi opus inchoans solus, verbum caro factum esse nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur, primum signum ponens quod in nuptiis fecit*, ut ostendens quod ipse erat legen- tibus demonstraret quod ubi dominus invitatur deficere nuptiarum vinum debeat, ut veteribus inmutatis nova omnia quae a Christo instituuntur appareant: de quo singula quaeque in mysterio acta vel dicta evangehi ratio quaerentibus monstrat. Hoc autem evangelium scripsit in Asia, postquam in Pathmos insuia apocalypsin scripserat, ut cum in principio canonis incorruptibile principium in Genesi, et incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo Ego sum A et (D. Et hic est lohannes qui sciens supervenisse diem recessus sui convo- catis discipuhs suis in Epheso per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturae suae locum facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis quam a cor- ruptione carnis invenitur ahenus. Tamen post omnes evangehum scripsit: et ]hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scripturarum tempore dis- positio vel hbrorum ordinatio ideo per singula a nobis non exponitur ut scienti desiderio conlocato et quaerentibus fructus laboris et deo magisterii doctrina servetur. EXPLICIT