Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/205

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM



his videbis. 51Et dicit ei Amen amen dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes supra filium hominis.


II.

1Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi: 2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum Vinum non habent. 4Et dicit ei Iesus Quid tibi et mihi est, mulier? nondum venit hora mea. 5Dicit mater eius ministris Quodcumque dixerit vobis, facite. 6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7Dicit eis Iesus Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8Et dicit eis Iesus Haurite nunc et ferte archetriclino. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit archetriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum archetriclinus 10et dicit ei Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu servasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 12 (19, 7.)Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. 13 (20, 1.)Et properabat pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolyma Iesus. 14 (21, 1.)Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes, 15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit, 16et his qui columbas vendebant dixit Auferte ista hinc, nolite facere domum patris mei domum negotiationis. 17 (22, 10.)Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est Zelus domus tuae comedit me. 18 (23, 4.)Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? 19 (24, 10.)Respondit Iesus et dixit eis Solvite templum hoc , et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Iudaei Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus. 23Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo, multi credideruut in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat: 24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus

I, 51 — II, 25.