Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/206

E Wikisource
Haec pagina emendata est
152
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM


ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.


III.

1Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum: 2hic venit ad eum nocte et dixit ei Rabbi, scimus quia a deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. 3Respondit Iesus et dixit ei Amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei. 4Dicit ad eum Nicodemus Quomodo potest homo nasci cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? 5Respondit Iesus Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. 6Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus est. 7Non mireris quia dixi tibi Oportet vos nasci denuo. 8Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9Respondit Nicodemus et dixit ei Quomodo possunt haec fieri? 10Respondit Iesus et dixit ei Tu es magister in Israhel et haec ignoras? 11Amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis? 13Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. 14Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, 15ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam. 16Sic enim dilexit deus mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: 18qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti filii dei. 19Hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. 20Omnis enim qui male agit odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: 21qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in deo sunt facta. 22Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic morabatur cum eis et baptizabat. 23 (25, 3.)Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur: 24 (26, 4.)nondum enim missus

III, 1 — 24.