fuerat in carcerem Iohannes. 25 (27, 10.)Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione. 26Et venerunt ad Iohannen et dixerunt ei Rabbi, qui erat tecum trans Iordanen, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27Respondit Iohannes et dixit Non potest homo accipere quicquam nisi ei fuerit datum de caelo. 28 (28, 1.)Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. 29 (29, 10.)Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi: hoc ergo gaudium meum impletum est. 30Illum oportet crescere, me autem minui. 31Qui de sursum venit, supra omnes est. Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur: qui de caelo venit, supra omnes est, 32et quod vidit et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit. 33Qui accipit eius testimonium, signavit quia deus verax est. 34Quem enim misit deus, verba dei loquitur: non enim ad mensuram dat deus spiritum. 35 (30, 3.)Pater diligit filium et omnia dedit in manu eius. 36 (31, 10.)Qui credit in filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est, non videbit vitam, sed ira dei manet super eum.
1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat magis quam Iohannes, 2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius, 3 (32, 7.)reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 (33,10.)Oportebat autem eum transire per Samariam. 5Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. 6Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem : hora erat quasi sexta. 7Venit mulier de Samaria haurire aquam: dicit ei Iesus Da mihi bibere. 8Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. 9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10Respondit Iesus et dixit ei Si scires donum dei, et quis est qui dicit tibi Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11Dicit ei mulier Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum et ex eo ipse bibit et filii eius et pecora eius? 13Respondit Iesus et dixit ei Omnis qui
bibit ex aqua hac sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego