Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xiii
PROLEGOMENA


B. Gregorii Magni (electi anno 590.) conscriptum fuisse omnino existimatur.“
  Praetereo alia testimonia in eandem rem a Bandinio allata, in quibus est etiam Pii II. Piccolominei pontificis. Sed iilud memoratu dignissimum est, quum sub auspiciis Sixti Quinti in castigando latinorum bibliorum textu multa Romae studia ponerentur, Amiatinum librum in iis fuisse qui ad id negotii adhiberentur. Cuius rei ipse codex testis est. In teguraento enim eius interiore haec verba scripta sunt. „La presente Bibia a dì 12. di Luglio 1587. fu portata all’illustrissimo Cardinale Antonio Carafa per l’opera dell’emendazione della Bibia Latina vulgata, per ordine di S. Santita Sixto V. in Roma, e fu restituita alli 19. di Gennaro 1590. alli Reverendi P. D. Marcello Vanni e Don Stefano Pizzetti Monaci di Monastero di S. Salvatore in Montamiata. Io Arturo de’ Conti d'Elci.“[1])


VI.


  Ad descriptionem codicis transeo. Merabrana est laevi sed non ita tenui, forma longe maxima, molisque tantae ut ab uno homine non facile possit manibus portari. Foliis constat mille viginti undetriginta, quorum septingenti nonaginta sex ad Vetus, ducenti triginta duo ad Novum spectant Testamentum. Singuli quaterniones numerantur, ut mos fert antiquissimus, numero in calce ultimae cuiusque paginae prope marginem interiorem apposito. Quaevis pagina binis columnis divisa versus stichometrice compositos plerumque quadraginta tres habet. Praeter stichometricam nulla antiquissimae manus interpunctio est; nisi quod, quum plerumque scriptio continua sit, passim in mediis versibus intervalla observantur. Scriptura ex antiquo genere unciali est eaque satis elegans. Maiores litteras fere non habet nisi ubi nova sectio incipit. Compendia iam antiquitus usitatissima habet, ut ds, dns, ihs[2]), xps, sps, scs, cum declinatis. Aliquoties invenitur isrl, quod ubicumque plene scribitur Israhel non Israel inveni. Porro haud raro ff
________________________

  1. ) Videtur iste comes de Ilice tum temporis legatione magni ducis Etruriae apud sedem apostolicam functus esse et in bibliis Amiatinis Romam mittendis indeque ad Amiatinos monachos remittendis partem habuisse.
  2. ) Hinc rectius poterat Ihesus quam Iesus a nobis edi. Accedit quod Lc 3, 29. in genealogia ipsum nomen Ihesu plene scriptura est, quemadmodum edidimus.