Quis est ille homo qui dixit tibi Tolle grabattum tuum et ambula? 13Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset: Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. 16Propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. 17Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo. Respondit itaque Iesus et dixit eis 19Amen amen dico vobis, non potest filius a se facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. 20Pater enim diligit filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. 22Neque enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, 23ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem: (40, 1.)qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. 24 (41, 10.)Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transiet a morte in vitam. 25Amen amen dico vobis quia
venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent. 26Sicut enim pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere in semet ipso , 27et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. 28Nolite mirari hoc , quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius, 29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. 30Non possum ego a me ipso facere quicquam: sicut audio iudico; et iudicium meum iustum est, (42, 1.) quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui me misit. 31 (43, 10.)Si ego teslimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum: 32alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. 33Vos misistis ad Iohannem, et testimonium perhibuit veritati : 34ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. 35Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius. 36Ego autem habeo testimonium maius Iohanne: opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia pater me misit. 37Et qui misit me pater, ipse testimonium