cognoverunt principes quia hic est Christus? 27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 (76, 3.)Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens Et me scitis et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis: 29ego scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit. 30 (77, 1.)Quaerebant ergo eum apprehendere , et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. 31 (78, 10.)De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? 32Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, (79, 1.)et miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum. 33 (80, 10.)Dixit, ergo Iesus Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui misit me. 34 (81, 10.)Quaeritis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire. 35Dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? 36Quis est hic sermo quem dixit Quaeritis me et non invenietis, et ubi sum ego non potestis venire? 37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens Qui sitit, veniat ad me et bibat. 38Qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. 39Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum: non enim erat spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. 40 (82, 7.)Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant Hic est vere propheta: 41alii dicebant Hic est Christus: (83, 7.)quidam autem dicebant Numquid a Galilaea Christus venit? 42Nonne scriptura dicit quia ex semine David et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? 43 (84, 10.)Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 (85, 1.)Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. 45 (86, 10.)Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos: et dixerunt eis illi Quare non adduxistis eum? 46Responderunt ministri Numquam sic locutus est homo sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis Pharisaei Numquid et vos seducti estis? 48Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis? 49Sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt. 50Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis 51Numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? 52Responderunt et dixerunt ei Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.