Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/216

E Wikisource
Haec pagina emendata est
162
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

VIII.

1Iesus autem perrexit in montem oliveti: 2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3Adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio 4et dixerunt ei Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. 5In lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? 6Haec autem dicebant temtantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8Et iterum se inclinans scribebat in terra. 9Audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus, et remansit solus et mulier in medio stans. 10Erigens autem se Iesus dixit ei Mulier, ubi sunt? nemo te condemnavit? 11Quae dixit Nemo, domine. Dixit autem Iesus Nec ego te condemnabo: vade et amplius iam noli peccare. 12Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. 13Dixerunt ergo ei Pharisaei Tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. 14Respondit Iesus et dixit eis Etsi ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado: vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam: 16et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui me misit pater. 17Et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me pater. 19Dicebant ergo ei Ubi est pater tuus? (87, 3.)Respondit Iesus Neque me scitis neque patrem meum: si me sciretis, forsitan et patrem meum sciretis. 20 (88, 1.)Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo: et nemo apprendit eum, quia necdum venerat hora eius. 21 (89, 10.)Dixit ergo iterum eis Iesus Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini: quo ego vado vos non potestis venire. 22Dicebant ergo Iudaei Numquid interficiet semet ipsum, quia dicit Quo ego vado vos non potestis venire? 23Et dicebat eis Vos de deorsum estis, ego de supernis sum: vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25Dicebant ergo ei Tu quis es? Dixit eis Iesus Principium quia et loquor

VIII, 1 — 25.