Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/218

E Wikisource
Haec pagina emendata est
164
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum: 53numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt: quem te ipsum facis? 54Respondit Iesus Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia deus noster est, 55et non cognovistis eum, ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax: sed scio eum et sermonem eius servo. 56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit et gavisus est. 57Dixerunt ergo Iudaei ad eum Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? 58Dixit eis Iesus Amen amen dico vobis, ante quam Abraham fieret ego sum. 59Tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

IX.

1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2Et interrogaverunt eum discipuli sui Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? 3Respondit Iesus Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestetur opus dei in illo. 4Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est: venit nox quando nemo potest operari. 5Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. 6Haec cum dixisset, expuit in terram et fecit lutum ex sputo et levit lutum super oculos eius, 7et dixit ei Vade lava in natatoria Siloae, quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit, et venit videns. 8Itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat, et dicebant Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? alii dicebant quia hic est: 9alii autem Nequaquam, sed similis est eius: ille dicebat quia ego sum. 10Dicebant ergo ei Quomodo aperti sunt oculi tibi? 11Respondit Ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos, et dixit mihi Vade ad natatoriam Siloae et lava: et abii et lavi et vidi. 12Dixerunt ei Ubi est ille? Ait Nescio. 13Adducunt eum ad Phariseos, qui caecus fuerat: 14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. 16Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam Non est hic homo a deo, quia sabbatum non custodit. Alii dicebant Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et scisma erat in eis. 17Dicunt ergo caeco iterum Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit quia propheta est. 18Non crediderunt ergo ludaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec

VIII, 53 — IX, 18.