vocaverunt parentes eius qui viderat, 19et interrogaverunt eos dicentes Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? 20Responderunt eis parentes eius et dixerunt Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est: 21quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus: ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. 22Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos: iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei Da gloriam deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo ille Si peccator est nescio: unum scio, quia caecus cum essem modo video. 26Dixerunt ergo illi Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27Respondit eis Dixi vobis iam et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri? 28Maledixerunt ei et dixerunt Tu discipulus illius es, nos autem Mosi discipuli sumus. 29Nos scimus quoniam Mosi locutus est deus, hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo et dixit eis In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores deus non audit, sed si quis dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati: 33nisi esset hic a deo, non poterat facere quicquam. 34Responderunt et dixerunt ei In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. 35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei Tu credis in filium dei? 36Respondit ille et dixit Quis est, domine, ut credam in eum? 37Et dixit ei lesus Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. 38At ille ait Credo, domine, et procidens adoravit eum. 39Dixit ei Iesus In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. 40Et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei Numquid et nos caeci sumus? 41Dixit eis Iesus Si caeci essetis, non haberetis peccatum: nunc vero dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet.
1Amen amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro : 2qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt,
et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4Et cum proprias