oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum secuntur, quia sciunt vocem eius: 5alienum autem non sequentur sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. 6Hoc proverbium dixit illis Iesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7Dixit ergo eis iterum Iesus Amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium. 8Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. 10Fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. 11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus: 12mercennarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittet oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves; 13mercennarius autem fugit quia mercennarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus, et cognosco meas et cognoscunt me meae, 15 (90, 3.)sicut novit me pater et ego agnosco patrem, (91, 4.)et animam meam pono pro ovibus. 16 (92, 10.)Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17Propterea me pater diligit, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc mandatum accepi a patre meo. 19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20Dicebant autem multi ex ipsis Daemonium habet et insanit: quid eum auditis? 21Alii dicebant Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 22Facta sunt autem encenia in Hierosolymis, et hiems erat, 23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei Quo usque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25Respondit eis Iesus Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me; 26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas et secuntur me, 28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, non rapiet eas quisquam de manu mea. 29Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu patris mei. 30Ego et pater unum sumus. 31Sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum. 32Respondit eis Iesus Multa opera bona ostendi vobis ex patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33Responderunt ei Iudaei De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/220
Appearance