quicquam, 50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat. 51Hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente, 52et non tantum pro gente, sed et ut filios dei qui erant dispersi congregaret in unum. 53 (95, 4.)Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis. 55 (96, 1.)Proximum autem erat pascha Iudaeorum, (97, 10.)et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha, ut sanctificarent se ipsos. 56Quaerebant ergo Iesum, et conloquebantur ad invicem in templo stantes Quid putatis, quia non veniat ad diem festum? Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet, ut apprehendant eum.
1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. 2 (98, 1.)Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram ungenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius, et domus impleta est ex odore ungenti. 4Dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis, qui erat eum traditurus 5Quare hoc ungentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? 6Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur portabat. 7Dixit ergo Iesus Sine illam, ut in die sepulturae meae servet illud: 8pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 9 (99, 10.)Cognovit ergo turba multa ex ludaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis. 10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, 11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. 12 (100, 1.)In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma, 13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei, et clamabant Osanna, benedictus qui venit in nomine domini, rex Israhel. 12 (101, 7.)Et invenit Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est 15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 16 (102, 10.)Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo,