et haec fecerunt ei. 17Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis: 18propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos Videtis quia nihil proficimus: ecce mundus totus post eum abiit. 20Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo: 21hi ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes Domine, volumus Iesum videre. 22Venit Philippus et dicit Andreae, Andreas rursum et Philippus dicunt Iesu. 23 (103, 4.)Iesus autem respondit eis dicens Venit hora ut glorificetur filius hominis. 24 (104, 10.)Amen amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, 25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. (105, 3.)Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26 (106, 10.)Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit: si quis mihi ministrabit, honorificabit eum pater meus. 27 (107, 4.)Nunc anima mea turbata est, et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac. (108, 10.)Sed propterea veni in horam hanc: 28pater, clarifica tuum nomen. Venit ergo vox de caelo Et clarificavi et iterum clarificabo. 29Turba ergo quae stabat el audierat dicebant tonitruum factum esse: alii dicebant Angelus ei locutus est. 30Respondit Iesus et dixit Non propter me vox haec venit sed propter vos. 31Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras. 32Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. 33Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus. 34Respondit ei turba Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis Oportet exaltari filium hominis? quis est iste filius hominis? 35Dixit ergo Iesus Adhuc modicum lumen in vobis est: ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est eis Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. 37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui revelatum est? 39 (109, 1.)Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias 40Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos. 41 (110, 10.)Haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. 42Verum tamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur:
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/224
Appearance