Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est
175
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

quia odio me habuerunt gratis. 26Cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: 27et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

XVI.

1Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini. 2Absque synagogis facient vos: (146, 1.)sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare deo. 3Et haec facient quia non noverunt patrem neque me. 4Sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis. 5 (147, 10.)Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram: at nunc vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me Quo vadis? 6Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8Et cum venerit, ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. 5De peccato quidem, quia non credunt in me; 10de iustitia vero, quia ad patrem vado et iam non videbitis me; 11de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. 12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: 13cum autem venerit ille, spiritus veritatis, docebit vos in omnem veritatem: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. 14 (148, 3.)Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis. 15Omnia quaecumque habet pater mea sunt: (149, 10.)propterea dixi quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis. 16Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad patrem. 17Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem Quid est hoc quod dicit nobis Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? et quia vado ad patrem? 18Dicebant ergo Quid est hoc quod dicit modicum? nescimus quid loquitur. 19Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis De hoc quaeritis inter vos quia dixi Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? 20Amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum 22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habebitis: iterum

XV, 26 — XVI, 22.