Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est
176
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. 23Et in illo die me non rogabitis quicquam: (150, 4.)amen amen dico vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. 24Usque modo non petistis quicquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 (151, 10.)Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. 26Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo patrem de vobis: 27ipse enim pater amat vos, quia vos me amatis et credidistis quia a deo exivi. 28Exivi a patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum et vado ad patrem. 29Dicunt ei discipuli eius Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a deo existi. 31 (152, 4.)Respondit eis Iesus Modo creditis? 32Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis: et non sum solus, quia pater mecum est. 33 (153, 10.)Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundum pressuram habebitis: sed confidete, ego vici mundum.

XVII.

1Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in caelum dixit Pater, venit hora: clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, 2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum et quem misisti Iesum Christum. 4Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: 5et nunc clarifica me tu, pater, apud temet ipsum claritate quam habui prius quam mundus esset apud te. 6Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: 7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, 8quia verba quae dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt, 10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. 11Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. 12Cum essem cum eis, ego servabam eos nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex his peribit nisi filius

XVI, 23 — XVII, 12.